Talált 133 Eredmények: et arca foederis

  • Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)

  • et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt. (Liber Deuteronomii 29, 20)

  • Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel; (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: (Liber Deuteronomii 31, 25)

  • “Tollite librum legis istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. (Liber Deuteronomii 31, 26)

  • et praeceperunt populo: “Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam (Liber Iosue 3, 3)

  • Et ait ad sacerdotes: “Tollite arcam foederis et praecedite populum”. Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos. (Liber Iosue 3, 6)

  • Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane”. (Liber Iosue 3, 8)

  • Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem. (Liber Iosue 3, 11)

  • Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. (Liber Iosue 3, 14)

  • Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis. (Liber Iosue 3, 17)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina