Talált 76 Eredmények: et Iosaphat

  • Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. (Liber I Regum 22, 29)

  • Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; (Liber I Regum 22, 32)

  • Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel; (Liber I Regum 22, 41)

  • Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel. (Liber I Regum 22, 45)

  • Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber I Regum 22, 46)

  • Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)

  • Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “Vadant servi mei cum servis tuis in navibus”. Et noluit Iosaphat. (Liber I Regum 22, 50)

  • Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo. (Liber I Regum 22, 51)

  • Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)

  • Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina