Talált 53 Eredmények: estote
ait ad eos: “Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris”. (Liber Exodus 19, 15)
Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. (Liber Leviticus 11, 44)
“Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)
Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo, (Liber Deuteronomii 14, 1)
rursum ait ad eos: “Nolite timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis”. (Liber Iosue 10, 25)
Confortamini et estote viri, Philisthim, ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt vobis. Estote viri et bellate!”. (Liber I Samuelis 4, 9)
Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi”. (Liber II Samuelis 2, 7)
Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: “Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes”. (Liber II Samuelis 13, 28)
Et dixit ad eos Ozias: “Aequo animo estote, fratres, et sustineamus adhuc dies quinque, in quibus convertet Dominus Deus noster misericordiam suam super nos; non enim derelinquet nos in consummationem. (Liber Iudith 7, 30)
Memores estote quanta fecerit cum Abraham et Isaac, et quanta facta sint Iacob in Mesopotamia Syriae pascenti oves Laban fratris matris suae. (Liber Iudith 8, 26)
Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 50)