Talált 1214 Eredmények: erat

  • Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum; (Actus Apostolorum 8, 9)

  • Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)

  • Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)

  • Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit. (Actus Apostolorum 9, 9)

  • Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “Anania”. At ille ait: “Ecce ego, Domine”. (Actus Apostolorum 9, 10)

  • Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)

  • Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. (Actus Apostolorum 9, 33)

  • In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)

  • Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)

  • Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)

  • Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; (Actus Apostolorum 11, 22)

  • quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina