Talált 32 Eredmények: equi

  • Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. (Prophetia Habacuc 1, 8)

  • et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui. (Prophetia Aggaei 2, 22)

  • “Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi. (Prophetia Zachariae 1, 8)

  • In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, (Prophetia Zachariae 6, 2)

  • et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii. (Prophetia Zachariae 6, 3)

  • In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. (Prophetia Zachariae 6, 6)

  • Et equi fortes exierunt et quaerebant ire et discurrere per terram. Et dixit: “Ite, perambulate terram”. Et perambulaverunt terram. (Prophetia Zachariae 6, 7)

  • Et sic erit ruina equi, muli, cameli et asini et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. (Prophetia Zachariae 14, 15)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina