Talált 74 Eredmények: discretionem scientiae scientia
ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et recogitatio. (Liber Proverbiorum 1, 4)
Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)
Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. (Liber Proverbiorum 2, 6)
quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. (Liber Proverbiorum 2, 10)
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 11, 9)
Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 14, 18)
Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit. (Liber Proverbiorum 19, 2)
Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae. (Liber Proverbiorum 19, 27)
Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae. (Liber Proverbiorum 20, 15)
Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia, (Liber Proverbiorum 22, 20)
Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae. (Liber Proverbiorum 23, 12)