Talált 20 Eredmények: dimidium
Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. (Prophetia Ezechielis 16, 51)
et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; (Prophetia Danielis 7, 25)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)
Et iuravit illi multum: “Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei”. (Evangelium secundum Marcum 6, 23)
Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum”. (Evangelium secundum Lucam 19, 8)
et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento. (Apocalypsis Ioannis 11, 9)
Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 11)
Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis. (Apocalypsis Ioannis 12, 14)