Talált 120 Eredmények: deos errore

  • Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. (Liber Exodus 34, 16)

  • Deos conflatiles non facies tibi. (Liber Exodus 34, 17)

  • Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)

  • Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo. (Liber Numeri 15, 25)

  • quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum; (Liber Numeri 25, 2)

  • Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? (Liber Deuteronomii 4, 7)

  • et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt. (Liber Deuteronomii 4, 19)

  • Non habebis deos alienos in conspectu meo. (Liber Deuteronomii 5, 7)

  • Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt, (Liber Deuteronomii 6, 14)

  • Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis: (Liber Deuteronomii 8, 19)

  • maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. (Liber Deuteronomii 11, 28)

  • Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. (Liber Deuteronomii 12, 2)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina