Talált 8 Eredmények: contentio

  • Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum instituta aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et ultores habuerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)

  • Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere. (Liber Proverbiorum 17, 14)

  • ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio. (Liber Ecclesiasticus 40, 4)

  • ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella. (Liber Ecclesiasticus 40, 9)

  • Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur. (Prophetia Habacuc 1, 3)

  • Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)

  • adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? (Epistula I ad Corinthios 3, 3)

  • ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. (Epistula Iacobi 3, 16)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina