Talált 69 Eredmények: cognovit
Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire; (Epistula I ad Corinthios 8, 2)
Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. (Epistula II ad Timotheum 2, 19)
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)
Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)