Talált 85 Eredmények: carnem
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; (Liber Genesis 2, 21)
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam. (Liber Genesis 2, 24)
Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)
excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis. (Liber Genesis 9, 4)
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. (Liber Genesis 9, 15)
Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Liber Genesis 9, 17)
et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. (Liber Genesis 17, 11)
Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)
Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis canibus. (Liber Exodus 22, 30)
Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora; (Liber Exodus 28, 42)
Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 7)
lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, expiabit se et populum; (Liber Leviticus 16, 24)