Talált 18 Eredmények: captivitate

  • Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret; (Liber II Maccabaeorum 8, 10)

  • Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. (Liber II Maccabaeorum 8, 36)

  • quia propter hoc dedisti timorem tuum in cor nostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quia avertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt in conspectu tuo. (Liber Baruch 3, 7)

  • Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti in opprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro”. (Liber Baruch 3, 8)

  • Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina per dies. (Prophetia Danielis 11, 33)

  • “Sume ab his, qui de captivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone. (Prophetia Zachariae 6, 10)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina