Talált 23 Eredmények: bibit
Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset. (Liber Genesis 25, 34)
Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!"”. (Liber Genesis 44, 5)
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)
et reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)
Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit. (Liber I Regum 19, 6)
Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. (Liber I Regum 19, 8)
Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)
Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsi ancilla sua. (Liber Iudith 12, 19)
Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est. (Liber Iudith 12, 20)
quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. (Liber Iob 15, 16)
Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam, (Liber Iob 34, 7)
Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti. (Liber Proverbiorum 26, 6)