Talált 1195 Eredmények: ait

  • Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “Surge et sta in medium”. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)

  • Ait autem ad illos Iesus: “Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 9)

  • Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “Adulescens, tibi dico: Surge!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 14)

  • Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est”. (Evangelium secundum Lucam 7, 39)

  • Et respondens Iesus dixit ad illum: “Simon, habeo tibi aliquid dicere”. At ille ait: “Magister, dic”. (Evangelium secundum Lucam 7, 40)

  • Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “Transfretemus trans stagnum”. Et ascenderunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 22)

  • Et ait Iesus: “Quis est, qui me tetigit?”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 45)

  • et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 3)

  • Et ait Herodes: “Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?”. Et quaerebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9, 9)

  • Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)

  • Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)

  • Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae”, nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina