Talált 143 Eredmények: aeterna vita

  • non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt. (Epistula II ad Corinthios 4, 18)

  • Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita. (Epistula II ad Corinthios 5, 4)

  • tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; (Epistula ad Ephesios 4, 18)

  • Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! (Epistula ad Colossenses 3, 3)

  • Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. (Epistula ad Colossenses 3, 4)

  • Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)

  • neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. (Epistula ad Hebraeos 9, 12)

  • qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; (Epistula Iacobi 4, 14)

  • — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — (Epistula I Ioannis 1, 2)

  • Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. (Epistula I Ioannis 5, 11)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina