Talált 794 Eredmények: Wallensis Ierusalem
Iamque venerat mensis septi mus, et erant filii Israel in civita tibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem. (Liber Esdrae 3, 1)
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. (Liber Esdrae 3, 8)
In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudae et Ierusalem. (Liber Esdrae 4, 6)
Rehum praefectus et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi: (Liber Esdrae 4, 8)
notum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes. (Liber Esdrae 4, 12)
nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque et annonam et vectigal accipiebant. (Liber Esdrae 4, 20)
Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore. (Liber Esdrae 4, 23)
Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 24)
Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo propheta verunt ad Iudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super eos. (Liber Esdrae 5, 1)
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos. (Liber Esdrae 5, 2)
Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, (Liber Esdrae 5, 14)
dixitque ei: 'Haec vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo'. (Liber Esdrae 5, 15)