Talált 2240 Eredmények: Vir
Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 7)
Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter eum subsisterent. (Liber II Samuelis 20, 12)
Amoto igitur illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 13)
Qui dixerunt regi: “De filiis viri, qui attrivit nos et cogitavit delere nos ita ut ne unus quidem nostrum residuus esset in cunctis finibus Israel, (Liber II Samuelis 21, 5)
dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte Domini”. Et ait rex: “Ego dabo”. (Liber II Samuelis 21, 6)
praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes: “Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel”. (Liber II Samuelis 21, 17)
Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is quoque erat de origine Rapha, (Liber II Samuelis 21, 20)
Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris; (Liber II Samuelis 22, 26)
Qui educis me ab inimicis meis et ab insurgentibus in me elevas me; a viro iniquo liberas me. (Liber II Samuelis 22, 49)
Haec autem sunt verba David novissima: “Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel. (Liber II Samuelis 23, 1)
Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda. (Liber II Samuelis 23, 10)
Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. (Liber II Samuelis 23, 20)