Talált 523 Eredmények: Vero
Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala. (Liber II Maccabaeorum 10, 10)
Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum; (Liber II Maccabaeorum 10, 16)
Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. (Liber II Maccabaeorum 10, 20)
Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chaerea. (Liber II Maccabaeorum 10, 32)
templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum, (Liber II Maccabaeorum 11, 3)
Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)
Ad gentem vero regis epistula talis erat: “Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)
Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: cum rogavissent Iudaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas ipsi paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis in eos subiacentibus, (Liber II Maccabaeorum 12, 3)
Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est. (Liber II Maccabaeorum 12, 14)
Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi. (Liber II Maccabaeorum 12, 24)
Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. (Liber II Maccabaeorum 12, 32)
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)