Talált 12723 Eredmények: Ut
Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. (Epistula ad Galatas 4, 24)
Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)
Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; (Epistula ad Galatas 4, 26)
Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. (Epistula ad Galatas 5, 1)
Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. (Epistula ad Galatas 5, 3)
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)
Utinam et abscidantur, qui vos conturbant! (Epistula ad Galatas 5, 12)
Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Galatas 5, 14)
Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. (Epistula ad Galatas 5, 16)