Talált 12723 Eredmények: Ut
Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 13)
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)
Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote. (Epistula I ad Corinthios 14, 20)
Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis? (Epistula I ad Corinthios 14, 23)
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, (Epistula I ad Corinthios 14, 24)
Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur; (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo. (Epistula I ad Corinthios 14, 28)
Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent; (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum, (Epistula I ad Corinthios 14, 33)