Talált 12723 Eredmények: Ut
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, (Epistula ad Romanos 1, 28)
Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)
Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)
his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio. (Epistula ad Romanos 2, 8)
gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 2, 10)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)
Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo, (Epistula ad Romanos 2, 17)
“Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes”, sicut scriptum est. (Epistula ad Romanos 2, 24)
Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)
Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? (Epistula ad Romanos 2, 26)
Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. (Epistula ad Romanos 2, 27)
Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? (Epistula ad Romanos 3, 1)