Talált 12723 Eredmények: Ut
Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham in mare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere, (Actus Apostolorum 27, 30)
Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes; (Actus Apostolorum 27, 33)
propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit”. (Actus Apostolorum 27, 34)
Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum. (Actus Apostolorum 27, 36)
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)
Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret; (Actus Apostolorum 27, 42)
centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)
et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. (Actus Apostolorum 28, 3)
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)
Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est; (Actus Apostolorum 28, 5)
at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum. (Actus Apostolorum 28, 6)