Talált 12723 Eredmények: Ut
membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem. (Liber Leviticus 1, 8)
Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 9)
dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. (Liber Leviticus 1, 12)
Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam. (Liber Leviticus 1, 14)
Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris. (Liber Leviticus 1, 15)
Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent; (Liber Leviticus 1, 16)
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 3)
Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita; (Liber Leviticus 2, 4)
divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio similae est. (Liber Leviticus 2, 6)
Sin autem de frixorio fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur. (Liber Leviticus 2, 7)
Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 10)
Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum (Liber Leviticus 2, 14)