Talált 12723 Eredmények: Ut
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Exodus 20, 12)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)
Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”. (Liber Exodus 20, 20)
Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)
Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)
Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. (Liber Exodus 21, 8)
Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)
Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. (Liber Exodus 21, 14)
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 15)