Talált 12723 Eredmények: Ut
Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius”. (Liber Numeri 30, 16)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 31, 1)
Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt (Liber Numeri 31, 7)
Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra. (Liber Numeri 31, 13)
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis. (Liber Numeri 31, 18)
Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis”. (Liber Numeri 31, 20)
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: “Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31, 21)
omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. (Liber Numeri 31, 23)
Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini”. (Liber Numeri 31, 30)
Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut praeceperat Dominus. (Liber Numeri 31, 31)
Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia, (Liber Numeri 31, 32)
e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque, (Liber Numeri 31, 37)