Talált 12723 Eredmények: Ut
“Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo. (Liber Numeri 5, 2)
Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 5, 5)
et confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei, in quem peccaverint. (Liber Numeri 5, 7)
Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, praeter arietem, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. (Liber Numeri 5, 8)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 5, 11)
si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur, (Liber Numeri 5, 14)
Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini, discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis, oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit. (Liber Numeri 5, 18)
Adiurabitque eam et dicet: "Si non dormivit vir alienus tecum, et si non declinasti a viro tuo et non polluta es, deserto mariti toro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. (Liber Numeri 5, 19)
Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero viro", (Liber Numeri 5, 20)
adiurabit eam sacerdos iuramento maledictionis: "Det te Dominus in maledictionem, iuramentum in medio populi tui; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur; (Liber Numeri 5, 21)
ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur!". Et respondebit mulier: "Amen, amen". (Liber Numeri 5, 22)