Mosaico decorativo

Talált 12723 Eredmények: Ut

  • Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)

  • Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. (Epistula I Ioannis 5, 16)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)

  • Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. (Epistula II Ioannis 1, 5)

  • Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis. (Epistula II Ioannis 1, 6)

  • Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. (Epistula II Ioannis 1, 8)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • Salutant te filii sororis tuae electae. (Epistula II Ioannis 1, 13)

  • Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua. (Epistula III Ioannis 1, 2)

  • Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. (Epistula III Ioannis 1, 4)

  • Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina