Talált 12723 Eredmények: Ut
pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. (Epistula I ad Timotheum 2, 2)
similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa, (Epistula I ad Timotheum 2, 9)
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate. (Epistula I ad Timotheum 2, 12)
et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. (Epistula I ad Timotheum 2, 14)
Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. (Epistula I ad Timotheum 2, 15)
— si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C, (Epistula I ad Timotheum 3, 5)
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. (Epistula I ad Timotheum 3, 10)
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. (Epistula I ad Timotheum 3, 15)
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, (Epistula I ad Timotheum 4, 1)
in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, (Epistula I ad Timotheum 4, 2)
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; (Epistula I ad Timotheum 4, 6)