Talált 12723 Eredmények: Ut
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; (Epistula ad Colossenses 3, 8)
ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus. (Epistula ad Colossenses 3, 11)
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, (Epistula ad Colossenses 3, 12)
supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; (Epistula ad Colossenses 3, 13)
super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis. (Epistula ad Colossenses 3, 14)
et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. (Epistula ad Colossenses 3, 21)
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus, (Epistula ad Colossenses 3, 23)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; (Epistula ad Colossenses 3, 24)
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, (Epistula ad Colossenses 4, 3)
ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. (Epistula ad Colossenses 4, 4)