Talált 1102 Eredmények: Usque
Et Simonem fratrem eius constituit ducem a descensu Tyri usque ad fines Aegypti. (Liber I Maccabaeorum 11, 59)
Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum. (Liber I Maccabaeorum 11, 62)
Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic. (Liber I Maccabaeorum 11, 73)
Ionathas autem et, qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane; videbant enim luminaria ardentia. (Liber I Maccabaeorum 12, 29)
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam; (Liber I Maccabaeorum 12, 33)
Hoc est sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem. (Liber I Maccabaeorum 13, 30)
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)
Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae. (Liber I Maccabaeorum 14, 10)
Et auditum est Romae quia defunctus esset Ionathas, et usque in Spartiatas, et contristati sunt valde. (Liber I Maccabaeorum 14, 16)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: “Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)
accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam. (Liber II Maccabaeorum 4, 38)