Talált 115 Eredmények: Tota
Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte, in perpetuo non tacebunt. Qui commonetis Dominum, ne taceatis (Liber Isaiae 62, 6)
Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas; (Liber Isaiae 65, 2)
qui dicunt: “Recede! Non appropinques mihi, quia sanctificarem te”. Isti fumus sunt in naribus meis, ignis ardens tota die. (Liber Isaiae 65, 5)
Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. (Liber Ieremiae 20, 7)
Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. (Liber Ieremiae 20, 8)
Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. (Liber Ieremiae 32, 41)
Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius. (Liber Ieremiae 50, 13)
MEM. De excelso misit ignem, in ossa mea immisit eum; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die maerore confectam. (Lamentationes 1, 13)
ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. (Lamentationes 3, 3)
HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. (Lamentationes 3, 14)
SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die. (Lamentationes 3, 62)
Tota oblatio viginti quinque milium, per viginti quinque milia: in quadrum; separabitis oblationem sacram una cum possessione civitatis. (Prophetia Ezechielis 48, 20)