Talált 1232 Eredmények: Tibi
et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “Loquere, domine mi, quia confortasti me”. (Prophetia Danielis 10, 19)
Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)
Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabunt pro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae. (Prophetia Danielis 11, 2)
Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”. (Prophetia Danielis 13, 50)
Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?”. (Prophetia Danielis 14, 6)
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste”. Et ait rex: “Do tibi”. (Prophetia Danielis 14, 26)
Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”. (Prophetia Danielis 14, 37)
Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: “Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino”. (Prophetia Osee 1, 2)
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)
Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)
Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea. (Prophetia Osee 13, 11)
Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel; (Prophetia Amos 4, 12)