Talált 1232 Eredmények: Tibi
Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: “Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas”. (Liber Ieremiae 32, 7)
Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)
Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum, (Liber Ieremiae 32, 17)
Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dies haec. (Liber Ieremiae 32, 20)
Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis. (Liber Ieremiae 33, 3)
sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 34, 5)
Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam. (Liber Ieremiae 34, 14)
“Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, (Liber Ieremiae 36, 2)
Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: “Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris? (Liber Ieremiae 37, 18)
Dixit autem Ieremias ad Sedeciam: “Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? Et si consilium dedero tibi, non me audies”. (Liber Ieremiae 38, 15)
Respondit autem Ieremias: “Non te tradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. (Liber Ieremiae 38, 20)
Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te et dixerint tibi: “Indica nobis, quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex”, (Liber Ieremiae 38, 25)