Talált 1232 Eredmények: Tibi
Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei; ipse erit in caput, et tu eris in caudam. (Liber Deuteronomii 28, 44)
Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 45)
servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. (Liber Deuteronomii 28, 48)
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat (Liber Deuteronomii 28, 51)
et obsideat te in cunctis urbibus tuis, donec destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus, (Liber Deuteronomii 28, 52)
et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis tuus. (Liber Deuteronomii 28, 53)
et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi. (Liber Deuteronomii 28, 60)
In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore. (Liber Deuteronomii 28, 65)
Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixi tibi, ut eam amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris in servos et ancillas, et non erit qui emat”. (Liber Deuteronomii 28, 68)
ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 29, 12)
et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua, (Liber Deuteronomii 30, 2)
Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie; (Liber Deuteronomii 30, 8)