Mosaico decorativo

Talált 2824 Eredmények: Super

  • Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom. (Liber II Samuelis 14, 33)

  • Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii”. (Liber II Samuelis 15, 14)

  • et irruens super eum, quippe qui lassus est et solutis manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum (Liber II Samuelis 17, 2)

  • et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem. (Liber II Samuelis 17, 12)

  • Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)

  • Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit. (Liber II Samuelis 17, 19)

  • Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. (Liber II Samuelis 17, 25)

  • Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones. (Liber II Samuelis 18, 1)

  • Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa. (Liber II Samuelis 18, 8)

  • Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 18, 17)

  • David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)

  • Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa dici: “Dolet rex super filio suo”. (Liber II Samuelis 19, 3)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina