Talált 2824 Eredmények: Super
Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec. (Actus Apostolorum 5, 11)
dicens: “Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius”. (Actus Apostolorum 5, 28)
dixitque ad illos: “Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. (Actus Apostolorum 5, 35)
considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; (Actus Apostolorum 6, 3)
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)
quoadusque surrexit rex alius super Aegypto, qui non sciebat Ioseph. (Actus Apostolorum 7, 18)
Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? (Actus Apostolorum 7, 27)
Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. (Actus Apostolorum 8, 2)
nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. (Actus Apostolorum 8, 16)
Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. (Actus Apostolorum 8, 17)
Respondens autem Simon dixit: “Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis”. (Actus Apostolorum 8, 24)
Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)