Talált 2824 Eredmények: Super
Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: “Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldaeo. (Prophetia Danielis 2, 10)
ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)
Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)
Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis. (Prophetia Danielis 2, 49)
Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant”. (Prophetia Danielis 3, 12)
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens praecepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat; (Prophetia Danielis 3, 19)
Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)
Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, vero iudicio fecisti; (Prophetia Danielis 3, 31)
Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum”. (Prophetia Danielis 3, 45)
et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem (Prophetia Danielis 3, 47)
Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim, et laudabilis et superexaltatus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 55)
Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 60)