Talált 2824 Eredmények: Super
et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 12)
Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)
Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa variegata et fornicata es super eis, sicut non est factum neque futurum est. (Prophetia Ezechielis 16, 16)
Ecce ego extendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)
ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 16, 37)
Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud, (Prophetia Ezechielis 17, 5)
In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem. (Prophetia Ezechielis 17, 8)
et expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me. (Prophetia Ezechielis 17, 20)
Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem. (Prophetia Ezechielis 17, 22)
super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit (Prophetia Ezechielis 18, 15)
Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)
Et tu, assume planctum super principes Israel (Prophetia Ezechielis 19, 1)