Talált 2824 Eredmények: Super
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens. (Liber Isaiae 1, 5)
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)
Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis. (Liber Isaiae 1, 29)
Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem. (Liber Isaiae 2, 1)
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. (Liber Isaiae 2, 2)
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur; (Liber Isaiae 2, 12)
et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan (Liber Isaiae 2, 13)
et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos (Liber Isaiae 2, 14)
et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum (Liber Isaiae 2, 15)
et super omnes naves Tharsis et super omnia navigia pulchra. (Liber Isaiae 2, 16)
principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium et sapientem magum et prudentem incantatorem. (Liber Isaiae 3, 3)
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: “Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum”. (Liber Isaiae 4, 1)