Talált 3038 Eredmények: Sun
et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent”. (Liber Iosue 3, 13)
respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis Israel usque in aeternum”. (Liber Iosue 4, 7)
Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)
Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem. (Liber Iosue 4, 9)
Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante super omnes ripas suas. (Liber Iosue 4, 18)
Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis, in termino orientali Iericho. (Liber Iosue 4, 19)
Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto in via; (Liber Iosue 5, 4)
Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia, sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. (Liber Iosue 5, 7)
Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. (Liber Iosue 5, 8)
Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo. (Liber Iosue 5, 12)
Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus. (Liber Iosue 6, 14)
Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. (Liber Iosue 6, 17)