Talált 3038 Eredmények: Sun
sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene”. (Liber Ieremiae 10, 5)
Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est. (Liber Ieremiae 10, 8)
Sic ergo dicetis eis: “Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt”. (Liber Ieremiae 10, 11)
Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 10, 15)
Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)
Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)
Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam, vocabit Dominus nomen tuum; ad vocem strepitus grandis succendit ignem in ea, et combusti sunt rami eius. (Liber Ieremiae 11, 16)
Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)
Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat; translata est omnis Iuda transmigratione perfecta. (Liber Ieremiae 13, 19)
Quod si dixeris in corde tuo: “Quare venerunt mihi haec?”. Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt laciniae tuae, pollutae sunt plantae tuae. (Liber Ieremiae 13, 22)
Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)