Talált 3038 Eredmények: Sun
Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. (Liber Psalmorum 73, 4)
In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. (Liber Psalmorum 73, 5)
Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. (Liber Psalmorum 73, 8)
Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. (Liber Psalmorum 73, 19)
Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; (Liber Psalmorum 73, 21)
Visi sunt quasi in altum securim vibrantes in silva condensa. (Liber Psalmorum 74, 5)
Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae. (Liber Psalmorum 74, 20)
Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas. (Liber Psalmorum 76, 6)
In die tribulationis meae Deum exquisivi, manus meae nocte expansae sunt et non fatigantur. Renuit consolari anima mea; (Liber Psalmorum 77, 3)
Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et doluerunt; etenim commotae sunt abyssi. (Liber Psalmorum 77, 17)
Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. (Liber Psalmorum 78, 9)
Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis. (Liber Psalmorum 78, 11)