Talált 3169 Eredmények: Sum
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem. (Liber Psalmorum 19, 11)
Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. (Liber Psalmorum 20, 9)
Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum. (Liber Psalmorum 21, 13)
Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. (Liber Psalmorum 22, 7)
In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu. (Liber Psalmorum 22, 11)
Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)
Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel, (Liber Psalmorum 22, 24)
Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, (Liber Psalmorum 22, 30)
PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 25, 16)
David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor. (Liber Psalmorum 26, 1)
Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei. (Liber Psalmorum 26, 11)
Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo. (Liber Psalmorum 27, 3)