Talált 3169 Eredmények: Sum
sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)
Rursum filii Israel confortati in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt, (Liber Iudicum 20, 22)
Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros. (Liber Iudicum 20, 31)
cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo. (Liber Iudicum 20, 41)
Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit. (Liber Iudicum 20, 48)
Filias autem nostras eis dare non possumus, constricti hoc iuramento: “Maledictus, qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin!””. (Liber Iudicum 21, 18)
Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios, (Liber Ruth 1, 12)
Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae. (Liber Ruth 1, 14)
Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus; cur igitur vocatis me Noemi, quam humiliavit Dominus, et afflixit Omnipotens?”. (Liber Ruth 1, 21)
Quae ait: “Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum”. (Liber Ruth 2, 13)
Cui respondit Noemi: “Benedictus sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis!”. Rursumque ait: “Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius redemptionis habent”. (Liber Ruth 2, 20)
Lavare igitur, ungere et induere pallio tuo ac descende in aream; non te videat homo, donec esum potumque finierit. (Liber Ruth 3, 3)