Talált 3169 Eredmények: Sum
Revertensque Gedeon filius Ioas de bello per ascensum Hares, (Liber Iudicum 8, 13)
“Loquimini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum””. (Liber Iudicum 9, 2)
Quae respondit: “Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii honorantur et homines, et venire, ut super ligna movear?”. (Liber Iudicum 9, 9)
Quae respondit eis: “Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?”. (Liber Iudicum 9, 11)
Quae respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”. (Liber Iudicum 9, 13)
Sin autem perverse, egrediatur ignis ex Abimelech et consumat habitatores Sichem et domum Mello, egrediaturque ignis de viris Sichem et de domo Mello et devoret Abimelech!”. (Liber Iudicum 9, 20)
Posueruntque insidias adversus eum in montium summitate et exercebant latrocinia agentes praedas de omnibus praetereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech. (Liber Iudicum 9, 25)
et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: “Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem. (Liber Iudicum 9, 31)
Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris”. (Liber Iudicum 9, 33)
Rursumque Gaal ait: “Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum”. (Liber Iudicum 9, 37)
Irruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum adversarios percusserunt. (Liber Iudicum 9, 44)
Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon: (Liber Iudicum 11, 14)