Talált 3169 Eredmények: Sum
Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in patibulo, (Liber Deuteronomii 21, 22)
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis, (Liber Deuteronomii 22, 6)
Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit, (Liber Deuteronomii 22, 28)
priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. (Liber Deuteronomii 23, 12)
quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 24)
sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 24, 13)
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 24, 15)
Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; (Liber Deuteronomii 25, 7)
loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui, (Liber Deuteronomii 26, 13)
Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)
Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 28, 21)
Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas. (Liber Deuteronomii 28, 22)