Talált 98 Eredmények: Statim
Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “Quis tetigit vestimenta mea?”. (Evangelium secundum Marcum 5, 30)
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere (Evangelium secundum Marcum 6, 27)
Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. (Evangelium secundum Marcum 6, 45)
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “Confidite, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. (Evangelium secundum Marcum 7, 35)
Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. (Evangelium secundum Marcum 8, 10)
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. (Evangelium secundum Marcum 9, 20)
et ait illis: “Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. (Evangelium secundum Marcum 11, 2)
Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “Rabbi”; et osculatus est eum. (Evangelium secundum Marcum 14, 45)