Talált 11 Eredmények: Sponsa

  • et reducam universum populum ad te, sicut revertitur sponsa ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et omnis populus erit in pace”. (Liber II Samuelis 17, 3)

  • Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)

  • Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui. (Canticum Canticorum 4, 9)

  • Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)

  • Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. (Canticum Canticorum 4, 11)

  • Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus; (Canticum Canticorum 4, 12)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa”. (Liber Isaiae 49, 18)

  • Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)

  • congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. (Prophetia Ioel 2, 16)

  • Et Spiritus et sponsa dicunt: “Veni!”. Et, qui audit, dicat: “Veni!”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis. (Apocalypsis Ioannis 22, 17)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina