Talált 161 Eredmények: Spiritum

  • Et vocavit me et locutus est ad me dicens: “Ecce, qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis”. (Prophetia Zachariae 6, 8)

  • Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: (Prophetia Zachariae 12, 1)

  • et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum. (Prophetia Zachariae 12, 10)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra. (Prophetia Zachariae 13, 2)

  • Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis. (Prophetia Malachiae 2, 15)

  • Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. (Prophetia Malachiae 2, 16)

  • Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)

  • “Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)

  • Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)

  • Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)

  • Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; (Evangelium secundum Marcum 1, 10)

  • qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti”. (Evangelium secundum Marcum 3, 29)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina