Talált 1879 Eredmények: Spe
BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide. (Liber Psalmorum 37, 3)
GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet; (Liber Psalmorum 37, 5)
DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias. (Liber Psalmorum 37, 7)
quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur. (Liber Psalmorum 37, 28)
COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis. (Liber Psalmorum 37, 34)
Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur. (Liber Psalmorum 37, 38)
Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo. (Liber Psalmorum 37, 40)
Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus. (Liber Psalmorum 38, 16)
Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. (Liber Psalmorum 38, 18)
Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est. (Liber Psalmorum 39, 8)
Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. (Liber Psalmorum 40, 2)
Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino. (Liber Psalmorum 40, 4)